monumenta.ch > Beda Venerabilis > bmv343.280 > hlw17.152 > sectio 26 > bavPal.lat.1448.192 > uwbM.p.th.f.12.57 > csg248.114 > sectio 2 > bkeCod.15.95r > csg250.292 > bkeCod.15.74r > bmv343.174 > sectio 27 > sectio 15 > sectio 45 > bsbClm6224.208 > sectio > bmv343.217 > sectio 20 > habCod.Guelf.14.15Aug.4°.98 > sectio 53 > sectio 56 > Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 11, 2
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 11, I. <<<     >>> III.

II. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Erat enim assiduus in opere Dei, nec vacabat ad aliud, nisi aut legeret aliquid, aut oraret: etiam cum parumper cibi caperet, sempter orabat. 2  Sumebat interdum piscem de flumine, raro quidem, sed cum voluisset, opitulante Domino, confestim aderat. 3  Cibum panis non aliunde sumebat, nisi qui de monasterio mittebatur: si quis vero devotorum panes detulisset aut vinum, id in cibos deputabatur egentium, in illorum duntaxat qui ab eo aut signum salutare suscipere, aut infirmitatum remedia sumere flagitabant: scilicet ut quos per orationem saluti dabat, etiam cibi refectione foveret, illud Domini recolens, quod in Evangelio de turbis quas a diversorum morborum contagio sanaverat dixit: Dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via (Matth. XV, 32.). 4  Sed nec illud beneficium occuli arbitror, quod ei in loco illo divina pietas est fargita. 5  Nam cum a profundo vallis illius, quasi per stadia decem aqua deferretur, oravit ad Dominum, ut ei in ipso cellulae suae habitaculo fontis venam ostenderet. 6  Sed non defuit virtus illa coelestis, quae quondam sitientibus populis aquas produxit a silice. 7  Statim igitur ad huius orationem gutta laticis a caute prorumpens, coepit solum stillis frequentibus irrigare: at ille munus coeleste conbav865.38 vgaudens, concavum in lapide parvulum in modum cisternae bnf1712.141 faciens, tenentem quasi congia [Ed., condia] duo, lymphas divinitus sibi indultas suscipiebat, de quibus tantum ei ministrabatur per dies singulos, quantum ipsi pueroque sufficeret, qui ei minister fuerat datus.

bnf2204.153

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik